Omnes opus facimus, ut lucrum faciamus. Aliquos nostrum delectat opus
ipsum; alii gaudent ad societatem conferre. Attamen confiteri debemus,
quod ad pecuniam faciendam loboramus.

Pecuniam acquirimus pro datis mercibus, quas vos habere vultis, vel pro
praestitis opibus, quae vobis usui sunt vel vos delectant. At nonnulli sunt
in hac improba aetate, qui, ut lucrum faciant, alimenta, bona civilia, vel
partes consortiorum emunt, quando vilia sunt, et vendunt, quando cara
sunt, non curantes, utrum vos vultis an non.

Immo nullae curae iis est, utrum eorum cupiditas lucri fora rei publicae,
quin etiam omnis mundi, non perturbet, non omnes homines afficiat.
Calamitatem omnibus parare, ut divitias sibi parent, scelus est. Vae
nationibus, quae ex talibus negotiis florere conantur!